2014-04-29

Palestinenses, Salafistae, celeritas interretis

Israel colloquia cum Auctoritate Palestinensi de pace facienda interrupit quod partes Fatah Praesidentis Mahmud Abbas et partes Hamas regimen commune Palestinensium suscipere una decreverunt.

Ad septentriones Libyae, cohors pugnantium Salafistarum, quorum dux socius Ossamae bin Laden fuit, castra Americanorum, ubi milites exercitabantur ad eos comprimendos qui terrorem adhibent, expugnasse dicuntur.

Brunenses novas poenas legis Muhammatanorum, ut lapidatio adulterorum et secatio corporis membrorum, in tempus distulerunt.

Praetor Aegyptius capitis damnavit ducem Fratriae Muhammatanorum Muhammed Badie necnon 682 fautores eius.

Crux occidens occidit
Dum festa aguntur antequam Ioannes XXIII et Ioannes Paulus II canonizarentur, homo Italus ruina crucis proceritate 98 pedibus oppressus est.

Iudices Oklahomaneses moram, quae capitis supplicio duorum hominum facta erat, submoverunt, quia damnati certiores facti essent de genere et copia medicaminis quo necandi sunt.

Obtrectatores negant propositum Commissionis telecommunicationis Americanae (FCC), quo licebit mercatoribus qui aditum ad interrete praebent pluris accipere ab societatibus qui celerius adire velint, normae neutri parti favendae parere, quae docet celeritatem eandem adhibendam esse omnibus, nulla quidem ratione personae habita. Erik Klinker, administrator societatis commercii scaporum Bittorrent, « Viam, inquit, celeriorem praebere ditioribus ipsi nomini discriminationis congruit ».

Ministerium Iustitiae Americanorum ab Iudicio Supremo flagitat ut relatorem ephemeridis New York Times provocantem deiiciat, cui imperatum erat testimonium dicere de indicibus adhibitis in commentario de speculatoribus Americanis CIA nitentibus nocere rebus nuclearibus Iraniae. Interea Ministerium Civitatis consilium annuum incepit quo liberior fiat licentia scribendi.

 
Vestigia pueri iam visibilia sunt
Alienigena 15 annos natus, qui Sanctae Clarae in California habitat, in puteo rotarum absconsus aeroplani Boeing 767, cum ad matrem revertere vellet, ad terram salvus descendit in Maui.

2014-04-24

Naufragium navis Sewol

Navis traiectoria nomine Sewol, cum 476 homines a Seoul ad insulam balneariam Coreae Meridionalis vehebat, naufragium fecit, saltem 86 hominibus occisis et saltem 220 absentibus. Gubernator in custodiam traditus est quia constabat eum non iusisse navem statim desereri sed tantum 30 minutas ab eo tempore quo navis inclinare coepit, multis quidem vectoribus iam inclusis in navis penetralibus. Praesidens Park Geum-hye « homini, inquit, cruentissime agenti ignosci non potest ».

Duo fratres Pakistani, iamdudum condemnati quod quinque cadavera detexissent, in custodiam traditi sunt quia caput infantis in domo eorum inventum est. Femina quoque in Pleasant Grove, Utah, confessa est se in arcis posuisse cadavera septem suorum infantium in receptaculo autocinetario suo, spiritumque interclusisse sex eorum.

Iraq carcerem Abu Ghraib clausit quod metueret ne rebellium partes eam obsiderent.

Praefectura custodum publicorum Novi Eboraci turmam dissolvit suam quae Muhammetanos post 11 septembris 2001 speculabatur ad locos notandos ubi deo cultum adhiberent, ubi laborarent, quas tabernas adirent.

Museum Magnorum Hominum Sinense fassus est se Coreanis septentrionalibus obtemperavisse qui proceritatem statuae Magni Ducis mortui Kim Il-Sung sex digitis altiorem reddere flagitaverunt, et legati Coreani Londonii procuratoribus Britannicis instabant ut cogerent tabernam concinatoris capillorum tollere picturam quae capillos Supremis Ducis Kim Jong-Un derideret. Capillatoris autem filius « istud, inquit, genus comptûs fere nemini placere videtur ».

2014-04-22

Boko Haram, Ukrania, Edward Snowden

In Nigeria, factio rebellis Boko Haram professus est impetum explosivum suo numine factum esse in statione autoraedaria prope urbem Abujam, viginti hominibus mortuis et regulo quodam interfecto. Praeterea saltem 230 puellas rapuerunt in provincia septentrionali Borno. Ministerium defensionis Nigerianum omnes puellas praeter octo, pro quibus timebatur ne coquae sive servae veneriae fierent, salvas redisse nuntiavit, quod autem postea negavit. Praesidens Ionathan Goodluck « res, inquit, Bokaniana in tempus resolvetur ». At dux rebellium Abubekar Shekau in imaginibus televisificis ad Ionathan missis « Hic, inquit, est quintus ipse annus ab eo tempore ubi iactasti te nos victurum esse ».

Russia, Ukrania, Unio Europea, Civitates Foederatae decreverunt Genavae ut armati qui Russiae favent ex oppidis Ukraniae orientalibus discederent. Dux custodum publicorum in oppido Horlivka appetitus est et in valetudinario iacet cum hominem de pariete viginti pedum alto deiecisset qui conabatur vexillum Russiae in locum vexilli Ukraniae sufficere. In urbe Stovyansk, homines armati « virides », quorum unum Ukrania probavit emissarium Russiae esse, stationem custodum publicorum adorti sunt. Armati incolis confirmaverunt praefectam eorum, quae erepta est, valere. « Satis valet, » dixit quidam homo, qui ipse se « Praefectum Populi » nominabat, « tamen heri discrimen parvum subiit. Valetudinem curat post chirurgiam et iam dolet. »

Aeroplanum bellicum Russicum navem Americanam USS Donald Cook in Ponto Euxino duodeciens haud alte supervolavit. Praesidens Russiae Vladimir Putin vocem taenia magnetica servatam vulgavit Edwardi Snowden, qui manceps fuit societatis Americanae NSA, percontantis in consilio municipii per rete televisivicum publicum transmisso, an Russia ullo modo auscultaret, conservaret, dispiceret colloquia plurium millies millium hominum, cui respondet Putin : « nostra autem societas speculatoria, Deo gratias, diligentissime populo et legi subservit. »