2014-05-29

Imperator Thailandensis regnum occupat, facinora cybersceleratorum

Prayuth Chan-ocha
Imperator Prayuth Chan-ocha iustitium sive legem castrensem edixit in Thailandia, vehementerque negavit se regnum affectare, tamen regnum occupavit cum duces civiles rem transigere non potuerunt post duas horas colloquiorum in castris militum in Bangkok. « Vestram vicem doleo, inquit, sed imperium ipse capiam. »

Ministerium Iustitiae Americanum quinque legatos militares Sinensium cyberexplorationis accusavit quod ordinatra societatum Americanarum penetraverint resque arcanas, quae ad commercium pertinent, furati sint. Porro custodes publici FBI dixerunt se 97 homines in 16 terris accusavisse quod programmate BlackShades usi sint, vel id programma vulgaverint, quod facultatem cameram alterius ordinatri occupandi dat. Etenim rector custodum FBI James Comey eis qui colloquio a consociatione White Collar Crime Institute Manhattani facto adfuerunt dixit fortasse regulam suam durissimam, quae ullum hominem qui marihuana usus sit conducere vetat, allevandam esse. « Fortes homines conducendi sunt, si istos cybersceleratos vincere velim, inquit Comey, sed nonnulli herbam fumare in ipsa via volunt dum ad colloquium nostri properant. »

Ministerium Rerum Veteranorum Americanorum dixit se investigationem de tabulis corruptis deque mora in hominibus curandis, quae mortem aegrotantium efficere poterant, in 26 alias sedes rerum veteranorum prolaturum esse.

Museum Memoriale 11 Septembris patefactum est, nonnullis autem necessariis eorum qui mortui sunt vituperantibus propter tabernam in ipso museo quae tales nugas venditat : vestimenta canum Siphonariorum et inaures ex arboribus quae superstites fuerunt impetibus 9/11.

2014-05-27

Adulescens virgineus feminas caedit, partes dextrissimae comitiis Europeanis procedunt

Elliot Rodger
Elliot Rodger, filius 22 annos natus directoris minoris pelliculae « Ludi Inediae », tres conturbernales in vico Islae Vistae, prope Universitatem Californiensem Sanctae Barbarae, pugione occidisse dicitur, deinde autocineto BMW ad vicum studentium ivisse, homines pedibus ambulantes percussisse, ex fenestra sedis vectoriae sclopeto semi-automatico tela iaculasse, sic duas feminas quae domum sororitatis adstabant virumque in taberna interfecisse et 13 alios homines ante vulneravisse quam se ipse sclopetavit. Pridie imagines moventes apud Youtube vulgaverat quae inscribuntur « Retributio Elliotis Rodger » quibus consilia sua impetum faciendi palam fecit, dixitque se stomachari quod pulchrae feminae cum eo non concubuissent, virgineusque maneret. Parentes eius abhinc nonnullas septimanas custodes publicos appellasse dicuntur, sed hi cum ad salutem recognoscendam venissent, eum « urbanum » et « benignum » habuerunt. « Si cubiculum perscrutari poposcissent, » in commentario 137 paginarum scripsit, « tunc omnia dirempta essent ».

Petrus Poroshenkus
Ukranienses prima comitia praesidentalia habuerunt post Victorem Yanukovych exactum mense Februario, Petrusque Poroshenkus, praedives dulciorum saccharo conditorum mercator, praesidens suffragiis 54 centesimarum factus est. « Is, inquit quidam suffragens, nobis proponit vitam delicatam Europeanis aequalem. Speramus eum nos in Europam laturum esse. »

Partes dextrissimae nationibus suis studiosae partesque « Euroskepticae » quae Unionem Europeanam imminuere volunt victorias haud spernendas consecutae sunt in comitiis parlementariis Unionis Europeanae. Frons enim Nationalis 26 centesimas suffragiorum Francogallorum tulisse creditur, partesque Independentiae 28 centesimas suffragiorum Britannorum, partes neo-nazistae Aurora Aurea 9 centesimas suffragiorum Graecorum tulerunt. « Terrae motus est », inquit primus minister Francogallorum Manuel Valls. Porro autem Suetia unam legatam partium Feministarum, Batavia unum legatum partium Animalium delegerunt.

2014-05-23

Feminae quae nuntios edunt, conubium hominum eiusdem sexus

Barbata Walters
Nathalie Nougayrède, prima femina quae moderatrix suprema ephemeridis Le Monde facta est, se munere abdicare coacta est cum septem summi moderatores munera deposuerint quod Nougayrède consilium renovandi editiones impressas digitalesque cepisset, et Jill Abramson, prima femina moderatrix ephemeridis New York Times ex officio amota est « plures ob causas, » ut dixit rector Arthur Sulzberger Jr., « inter quas quod nonnullas res ex libidine decreverat ». Barbara Walters, quae anno 1976 prima femina fuit quae nuntios cotidianos per stationes televisificas Americanorum annuntiaret, rudem accepit, et dum ultimam emissionem nomine Aspectus (The View) narrat, Hilary Clinton, Oprah Winfrey et 25 aliae diurnariae televisificae adfuerunt. « Hae (de diurnariis inquit) sunt quas vobis legavi. Potius quam vale, dicam ‘À bientôt’ ».

Dakota Septentrionalis appelavit a iudice qui legem rescidit abortum prohibentem ex primo pulsu cordis infantis in matris utero. Iudicia altiora in Arkansas et Idaho iudicia inferiora adprobaverunt quae prohibitiones nubendi hominem eiusdem sexus sustulerant, sed dilatationem interposuerunt; iudiciumque supremum Utahensis dilatationem pluribus iudiciis inferioribus interposuit quae iubent ministerium valetudinis illius civitatis scriptum natale iis infantibus tribuere qui a hominibus eiusdem sexus adopti sunt inter spatium 17 dierum, ab eo tempore quo iudicium mense Decembri prohibitionem nubendi hominem eiusdem sexus sustulerat usque ad diem quo Iudicium Supremum Americanum dilatationem interposuit. Legatus accusatorum publicorum « dilatatio, inquit, rerum obscuritatem tollit ».

Iudices in Khartoum feminam gravidam adulterii damnaverunt iusseruntque centies flagellari, deinde apostasiae damnaverunt et necari laqueo suspensam iusserunt quod maritum, qui Christianus est, relinquere noluit, at poenae moram adtulerunt dum parturiat.

16 000 iugera prope Sanctum Didacum in California arserunt ter duodecim incendiis agrestibus, quae venti temporis anni ieuntis ventilabant, quos Sanctae Annae sive ventos diaboli vocant. « Aliquid apocalypicum monebat », inquit Gay Walker, incola Sancti Marci.

2014-05-20

Fossores in Turcia interfecti, naves Sinensium turbas irritant


Socius primi ministri Ergodan hominem calce petit
In Turcia, incendium in carbonum fodina prope oppidum Soma in regione Aegea fossores 301 interclusit et interfecit. Quinque collegia opificum intermissionem operum suaserunt, ut regimen interpellarent quod incolumitas opificum in peius mutata sit postquam fodinae publicae abhinc decem annos privatae factae sunt. Primus minister Recep Tayyip Ergodan orationem habuit ad necessarios fossorum mortuorum vel vulneratorum, casusque qui in fodinis accidere solent « res ordinarias » esse dixit, talesque casus apud alias nationes dinumeravit ab Britannis aetate Victoriana. Quattuor administratores societatis fodinariae cabonum Somanae in custodiam traditi sunt. Adiutor autem primi ministri hominem reclamitantem in solo a custodibus retentum pede icit, deinde Ergodan alicui reclamitanti minatus est, quod in pellicula visivica videre libet. « Quod accidit, inquit, accidit. Primum ministrum rei publicae si sibilaveris, alapa vapulabis. »

Narendra Modi
In India, millies 500 millia hominum comitia parlementaria habuerunt, quae nationis Hinduistae studiosis partibus Bharatiya Janata primoque ministro Narendrae Modi imperium dederunt, decem post annos quam Congressus Nationalis Indus regimen susceperat.

In Vietnam, turbae hominum iratorum ob classem Sinensium conductam ad turrim quae abhinc tres septimanas tracta erat in vicinitatem Insularum Paracel, de quibus est lis inter Vietnam et Sinam, officinas externas incenderunt et spoliaverunt, non solum Sinensium sed etiam Coreaneorum Meridionalium et Taiwanensium. « Quaecumque litteras Sinenses habebant, eas turbae adortae sunt », dixit curator officinae Singaporeanae.

Ditissimus Ukraniensium Rinat Akhmetov, qui mercaturas carbonum et ferri facit, declaravit se censere expedire ut regio orientalis, ubi 300 000 homines conductos habet, Ukraniae coniuncta maneat. Postquam hoc declaravit, opifices ferri vigilias in quinque urbibus orientalibus agere coeperunt, inter quas est portus ferri Mariupolis, ubi aedes publicas purgaverunt a fautoribus illius Rei Publicae Donetsk desciscere volentibus. « Omnibus licet suam sententiam tenere, » inquit rector molae ferreae, « at non in loco ubi operandum est. »

2014-05-15

Mores mutantur, imaginesque puellarum a Boko Haram raptarum

Cum praetor illud interdictum tulerit quod senatus Arkansensis nuptiis hominum eiusdem sexu interposuerat, Iennifer Rambo et Kristin Seaton prima par factae sunt hominum eiusdem sexus quae in hac civitate licentiam nubendi acceperunt, in urbe Eureka Springs. Praefecta autem vicaria fores aedis publicae claudente antequam litterae poscerentur quae facultatem nubendi praeberent, senex quidam 80 annos natus nomine Paulus Wank baculo gestiebat, « plurimos, inquit, annos genus nostrum odisti, noli cessare ».

Societas Nintendo veniam petiit quod versionem Anglicam ludi Iaponici fecisset cuius cum ratio est vitam hominum simulare, tum vero coniunctiones hominum eiusdem sexus non praestat.

Tom Neuwirth
Tom Neuwirth, vir Austricus qui vestimentis muliebribus indutus barbam gerit, certaminis cantatorum Eurovisionis palmam tulit.

Turma Arietum Sancti Ludovici athletam Michaelem Sam elegerunt 249ma electione delectus NFL anno 2014, itaque factus est primus athleta pedifollis Americani mercatorii qui aperte fatetur se masculorum libidinosum esse. Telephonice de hac re certior factus, Sam prae gaudio in amplexu amatoris flevit, eum osculatus est, orem placenta illevit. « Athletam peritum pedifollis elegimus », inquit lanista Arietum Jeff Fisher.

Pueri adulescentes qui discipuli sunt in schola in Newport Beach, California, puellarum electionem fecisse dicuntur, quae in congressu finis cursus studiorum eos comitarentur, nonnullasque electiones inter eos commutavisse. « Multae quidem puellae electionem observant puerosque qui eas eligerunt comitantur, » inquit discipulus quidam.

In pellicula visifica circa 130 puellas ex 276 puellis a schola in Nigeria raptis aspicere licet, ducemque factionis Boko Haram praetendentem has puellas, quae hijab in capite gerebant precesque Arabice narrabant, Muhammetanas factas esse, ceterasque quae huic religioni non adscivissent se liberaturum in vicem si sodales Boko Haram in custodiam traditi liberati fuerint. De his autem quae religiosae factae sunt: « quae, inquit, vos sollicitos habent, eas profecto liberavimus. »

2014-05-13

Calor mundi augescet, populi scita in Ukrania

Duae turmae climatologistarum Americanorum investigationes vulgaverunt quae tegimen glaciale in Antarctica corruere coepisse confirmant. Programma Americanum Investigationis Mutationum Caeli aestimationem tempestatis annuam extulit, quae calorem caeli auxisse inter 0.7 et 1.0 gradus celsianos ab 100 annis patefacit, auguraturque proximis 100 annis maiorem calorem fieri posse usque 5 gradus si homines nihil melius egerint, caeli autem tempestates, quae inundationes sive siccitatem faciunt, ab ipsis hominibus effici. Quo maiorem famam huic indagationi daret, Praesidens Barack Obama inter colloquia antea facta apparuit quae in nuntiis de temptestate televisificis adhibenda sunt. « Maximi momenti est fidelem tabellarium habere, » inquit Iennifer Palmieri, rector communicationis Domus Albae, « atqui nemo meteorologis consilium arcanum esse credit. »

In Syria praesidens Bashar Al-Assad magistratum iterum petire coepit, rebelles vero partes coeperunt copias suas a Holmes reducere, quae urbs « caput rerum novarum » nominatur cum primas partes seditionis adversus Assad egerit.

Navis vigil Vietnamensis et plures naves Sinensium tormentis aquariis inter se pugnaverunt prope turrim petroliariam primo mense a Sinensibus tractam ad Insulas Paracelenses, de quibus lis inter eos est, in meridionali parte Maris Sinensis.

Pugnatores qui Russiae favent provincias orientales Donetsk et Luhansk desciscisse denuntiaverunt post populi scitum in quo suffragia in nonnullis urbibus recondita sunt in arcis perlucidis, et picturae in Krasnoarmiysk suaserunt Ukraniensibus ut desciscerent necnon « rem Iudaicam Europeanam » averterent, conciliumque comitiale a pugnatoribus factum in Donetsk renuntiavit 89 centesimas suffragentium asciscivisse.

Praesidens Russicus Vladimir Putin nunc demum Crimeam adivit ab eo tempore quo adiuncta est, legemque tulit quae impias voces proferre in spectaculis vetat. « Apud nobiles hoc solet fieri ut verba sordida proferantur, » inquit philosophus Russicus Vadim Rudev.

2014-05-08

Lapsus terrae in Afghanistan, sceleratus rude necatur in Oklahoma

In Nigeria, duae ex 300 puellis quae raptae sunt a schola in septentrionalibus partibus abhinc tres septimanas, morsu serpentium obivisse dicuntur. Dux autem factionis Boko Haram ceteras ut mancipia venumdare in animo se habere dixit.

Rectores Afghani situm duorum lapsuum terrae in provincia septentrionali et orientali Badakhsan sepulcrum ingens nominaverunt, nam 2000 homines adhuc desideratos indagare omiserunt, inter quos constant 600 incolae proximi vici qui, dum superstites quaerunt, altero lapsu sepulti sunt.

Clayton Lockett
Praesidens Americanorum Barack Obama de poena capitis deliberandum esse censet, homine capitis damnato Oklahomensi Clayton Lockett rude necato cordis defectione post 38 minutas, nova admixtione medicaminum letalium adhuc inexperta in venam inguinis inecta, quod venam ita strixit ut parum medicaminis quam ut statim moreretur inveheret. Sceleratus Lockett, qui mulieres stupro violaverat capitisque damnatus est quod feminam 19 annos natam manuballista vulnerasset deinde socios eam vivam sepelientes spectasset, cum sopitus dicebatur tum vero gemuit, caput sustulit, dixitque « mehercule ».

Praecones publici Coreae Septentrionalis commentarium vulgaverunt quo Civitates Unitas vituperarent ut « pessimum omnium orbis terrarum corruptorem iurium humanorum » et « malam crucem » et « solitudinem maxime semotam a iure vivendi ».

2014-05-06

Discordia in Ukrania, candelabrum humanum cadens, ursulus mordens

Administratores translativi Ukraniae bellum indixerunt hominibus circa 800 ad Russiam desciscere molientibus in urbe Slovyansk, una ex duodecim urbibus ubi homines armati aedes regiminis occupaverunt. Quadraginta sex homines mortui sunt Odessae in pugna inter partes qui Kievi parent et eas qui Moscuae favent. Qui autem Russiae favent stationem custodum publicorum ceperunt et 67 captivos a carcere liberaverunt. Secretarium Civitatis Americanorum Iohannis Kerry a Russicis flagitavit ut res artas laxarent, alioqui poenas oeconomicas maiores daturi essent quae rei nummariae et mercaturae gasium detrimentum adferrent. Dmitry Peskov, orator Kremlinis, autumat Russiam « suam gratiam amisisse » apud desciscentes. « Iterum terroris administratoribus in Kieve instamus ut milites deducant, tandemque in iustis colloquiis de condicionibus tractent », legitur in denuntiatione a ministerio rerum externarum Russiae. « Colloquia modo incepta erant, » inquit primus Ukraniae minister Yatsenyuk, « cum interrupta sunt a crepitu sclopetorum Kalashnikovorum a Russicis factorum. » Moscuae in Platea Rubra pedites insignia gerebant in quibus legebatur : « Ferias in Crimea degamus », hoc quidem in primo decursu Diei Maii ab exitu Unionis Sovieticae.

Inter spectaculum Fratrum Ringling et Barnum & Bailey in Providentia, Rhode Island, octo feminae, quae capillis pendebantur a « candelabro humano » metallo facto, plures triginta pedes in humum ceciderunt vinculo rupto. « Numquid sic cadunt consulto? », auditur homo rogans in pellicula cladis apud YouTube.

Ecologista Americanus imaginem vulgavit papilionis Dryas Iulia et apis singularis lacrimas caimanis crocodili conspiciliati bibentium.

Administratio conservationis Misouriensis consilium suum avertit necandi Boo Boo, ursulum in horto animalium palpandorum in Moscow Mills qui 18 studentes universitati studiorum momordit in festo quod Animalia Palpanda in Palude vocatur.

2014-05-01

Magistra ludorum quae saltat in gremio, sicarius qui litteras CAEDES in cervice gerit

Lupita Nyong'o
Commentarium periodicum People histrionem fabulae « XII annos servus » Lupitam Nyong’o pulcherrimam omnium hominum nominavit et concilium Dies Patrum – Dies Matrum gubernatorem New Jersey Christophorum Christie « patrem huius anni » decrevit. Pueri autem eius « cum primum, inquit, certiores facti sunt de hoc titulo, riserunt. »

Magistra puerorum in iudicium postulata est quod die natali cuiusdam discipuli 15 annos nati genus saltationis immundum, quod « saltatio in gremio » vocatur, adulescenti fecit.

Russia quattor magistros linguae Anglicae extra fines suos amandavit quod « mores Americanorum vulgassent ».

Administratores Sri Lanka viatrici Britannae hospitium gratuitum praebuerunt, cum in custodiam tradita fuisset Colombi quod figuram Buddhae in cute pictam haberet, et praetor Kansensis homini qui vocabulum « CAEDES » in cervice scriptum habet vestem quae cervicem absconderet gerere sinivit dum in subselliis apud iudices apparet reus caedis.

Cohors delecta plurium 60 custodum publicorum cum helicopteris domum in Long Beach, Novi Eboraci, circumdederunt cum homo quidam, ludo interretiali Call of Duty modo victus, custodes publicos sub nomine victoris telephonice appelasset dixissetque se matrem occidisse.

In aede iudiciorum Salt Lake City custos foederalis reum in iudicio latronicii sclopetavit necavitque cum impetum fecisset in testem eum incusantem.

Nonnulli homines imagines feritatis custodum publicorum apud Twitter vulgaverunt cum Praefectura custodum publicorum Novi Eboraci eos hortata esset ut imagines ipsorum cum custodibus publicis vulgarent apud Twitter sub signo #myNYPD.

Pueri qui festum Paschale celebrabant in Richmond, Virginia, ova litteris farta odium in alios quam albos homines suadentibus colligerunt.