2014-04-22

Boko Haram, Ukrania, Edward Snowden

In Nigeria, factio rebellis Boko Haram professus est impetum explosivum suo numine factum esse in statione autoraedaria prope urbem Abujam, viginti hominibus mortuis et regulo quodam interfecto. Praeterea saltem 230 puellas rapuerunt in provincia septentrionali Borno. Ministerium defensionis Nigerianum omnes puellas praeter octo, pro quibus timebatur ne coquae sive servae veneriae fierent, salvas redisse nuntiavit, quod autem postea negavit. Praesidens Ionathan Goodluck « res, inquit, Bokaniana in tempus resolvetur ». At dux rebellium Abubekar Shekau in imaginibus televisificis ad Ionathan missis « Hic, inquit, est quintus ipse annus ab eo tempore ubi iactasti te nos victurum esse ».

Russia, Ukrania, Unio Europea, Civitates Foederatae decreverunt Genavae ut armati qui Russiae favent ex oppidis Ukraniae orientalibus discederent. Dux custodum publicorum in oppido Horlivka appetitus est et in valetudinario iacet cum hominem de pariete viginti pedum alto deiecisset qui conabatur vexillum Russiae in locum vexilli Ukraniae sufficere. In urbe Stovyansk, homines armati « virides », quorum unum Ukrania probavit emissarium Russiae esse, stationem custodum publicorum adorti sunt. Armati incolis confirmaverunt praefectam eorum, quae erepta est, valere. « Satis valet, » dixit quidam homo, qui ipse se « Praefectum Populi » nominabat, « tamen heri discrimen parvum subiit. Valetudinem curat post chirurgiam et iam dolet. »

Aeroplanum bellicum Russicum navem Americanam USS Donald Cook in Ponto Euxino duodeciens haud alte supervolavit. Praesidens Russiae Vladimir Putin vocem taenia magnetica servatam vulgavit Edwardi Snowden, qui manceps fuit societatis Americanae NSA, percontantis in consilio municipii per rete televisivicum publicum transmisso, an Russia ullo modo auscultaret, conservaret, dispiceret colloquia plurium millies millium hominum, cui respondet Putin : « nostra autem societas speculatoria, Deo gratias, diligentissime populo et legi subservit. »

No comments:

Post a Comment