2014-04-24

Naufragium navis Sewol

Navis traiectoria nomine Sewol, cum 476 homines a Seoul ad insulam balneariam Coreae Meridionalis vehebat, naufragium fecit, saltem 86 hominibus occisis et saltem 220 absentibus. Gubernator in custodiam traditus est quia constabat eum non iusisse navem statim desereri sed tantum 30 minutas ab eo tempore quo navis inclinare coepit, multis quidem vectoribus iam inclusis in navis penetralibus. Praesidens Park Geum-hye « homini, inquit, cruentissime agenti ignosci non potest ».

Duo fratres Pakistani, iamdudum condemnati quod quinque cadavera detexissent, in custodiam traditi sunt quia caput infantis in domo eorum inventum est. Femina quoque in Pleasant Grove, Utah, confessa est se in arcis posuisse cadavera septem suorum infantium in receptaculo autocinetario suo, spiritumque interclusisse sex eorum.

Iraq carcerem Abu Ghraib clausit quod metueret ne rebellium partes eam obsiderent.

Praefectura custodum publicorum Novi Eboraci turmam dissolvit suam quae Muhammetanos post 11 septembris 2001 speculabatur ad locos notandos ubi deo cultum adhiberent, ubi laborarent, quas tabernas adirent.

Museum Magnorum Hominum Sinense fassus est se Coreanis septentrionalibus obtemperavisse qui proceritatem statuae Magni Ducis mortui Kim Il-Sung sex digitis altiorem reddere flagitaverunt, et legati Coreani Londonii procuratoribus Britannicis instabant ut cogerent tabernam concinatoris capillorum tollere picturam quae capillos Supremis Ducis Kim Jong-Un derideret. Capillatoris autem filius « istud, inquit, genus comptûs fere nemini placere videtur ».

No comments:

Post a Comment