2014-06-03

In Asia, feminae crudeliter necantur

Akhilesh Yadav
In Uttar Pradesh, in India, custodes publici tormentis aquariis plures centenas feminarum petierunt, quippe quae aedem alti ministri Akhilesh Yadav circumdederant reclamantes quod duae puellae ordinis Dalit, quae in agrum proficiscebantur ut stomachum laxarent, a quinque viribus eiusdem ordinis ac Yadav stupro violatae et interfectae esse dicuntur et ab abore penditae. Yadav autem relatoribus de puellis mortuis percontantibus : « Vos vero, inquit, in nullo periculo estis, quid ad vos? ».

In civitate Kelantan, in Malaysia, custodes publici tres homines tenuerunt qui in suspicionem venerunt fuisse inter gregem 38 hominum qui puellam 15 annos natam stupro violaverunt. In Lahore, Pakistan, custodes publici in custodiam tradiderunt quinque homines, duos autem alios adhuc indagant, qui creduntur occidisse Farzana Parveen, feminam gravidam 25 annos natam quae fustibus caesa est dum ad iudicium progreditur ut causam impugnaret quae a familia sua in maritum Muhammad Iqbal constituta est, cui sine approbatione familiae nupsit. « Uxor vel optima fuit », inquit Iqbal, qui primam uxorem interfecerat ut Parveen haberet.

Iudicium in Niger hominem damnavit qui servitutis accusatus est quod quintam uxorem occulte sumpsisset.

Plus 100 homines peregrinantes ruerunt in saepem filis acutis extructam, avidi transeundi in agrum Hispanum Mellilae in Africa boreali.

Schola Australiensis se excusavit de magistra quae alas puellae annos 14 natae rasit discipulos opera domestica demonstrante. Princeps autem ludi « Non, inquit, censemus alas semper esse radendas, sed ea facultas praebitur. »

Mahbod Moghadam, qui ministerium annotationis Rap Genius cum alio condidit, ex officio amotus est cum tales sententias evulgavisset : « UT CONIECTO : soror eius pervenusta est » et « Hoc argute et pulcherrime scriptum » de commentario Elliotis Rodger, qui scripsit se velle « omnes feminas punire ob scelus me concubitu privandi », qui porro sex homines in Isla Vista, California, caesit die 23 mensis Maii.

Maya Angelou
Scriptrix Maya Angelou, quae famam assecuta est ob commentarium anno 1969 factum Scio cur avis captiva cantet, 86 annos nata obiit in Carolina Boreali. « Amica acris, feminaque vere insignis », dixit praesidens Barack Obama. « Requiesca in pace, femina insignis » inquit Beyoncé.

No comments:

Post a Comment