2014-06-17

In Iraq contra furiosos dimicatur

Pugnatores partium Rei Publicae Islamicae Iraq et Syriae (ISIS) in Iraq secundam urbem magnitudine Mosul potiti sunt, decies 450 dollarum ($450 000 000) ab aerario furati sunt, deinde oppidum Tikrit, unde Saddam Hussein oriundus fuit, necnon alias urbes ceperunt dum ad Baghdad proficiscuntur, agris ad fines Syriae in possessione sua firmatis. Ad 500 000 incolarum ex Mosul profugerunt, pugnatores autem in interreti vulgaverunt imagines ingentis supplicii 1700 militum, ut dicunt, in provincia septentrionali Saladin. Praesidens Barack Obama dixit Americanos navem aeroplanariam ad Sinum Persicum missuros esse militesque 275 expedituros esse qui sedem legatorum et reliquos milites tueantur, et Iranenses duas turmas delectas Praesidii Revolutionarii miserunt ad pugnatores oppugnandos. « Ad potentissimos necesse est ora convertamus », inquit minister consilii regiminis Iraquiani, « Iraq ex caligine nullo tempore post Saddam emersit ». Sed Howard McKeon praeses consilii armorum gerendorum in Domo Legatorum Americanorum : « Illuc ire, inquit, opes iterum effundere in locum qui deleri videtur? At occasione data, rem evertimus. »

Quinque operarii ‘speciales’ Americani et saltem unus miles Afghanus interfecti sunt telis ab aeroplano Americano perperam delapsis in provincia meridionali Zabul.

Praesidens Syrorum Bashar al-Assad veniam sive oblivionem omnium criminum praeter scelus terroris decrevit, et nuntiavit equitem qui palmam tulerat fratremque Bassel al-Assad equorum certamine vicerat, unum et viginti annos in vinculis retentum, liberatum iri, et dicitur iusisse tela displodentia in castella ISIS demitti cum auxilio Iraquianorum. Robert S. Ford, qui legatus Americanus ad Syriam quondam fuit, flagitavit ab Americanis ut arma praestarent iis copiis qui temperantiores habentur contra regimen Assad pugnantibus. « Si dubitaverimus vel noluerimus, inquit, id nihil aliud faciet quam tempus maturare quo copiae Americanae immisceri debebunt. »

No comments:

Post a Comment