2014-05-20

Fossores in Turcia interfecti, naves Sinensium turbas irritant


Socius primi ministri Ergodan hominem calce petit
In Turcia, incendium in carbonum fodina prope oppidum Soma in regione Aegea fossores 301 interclusit et interfecit. Quinque collegia opificum intermissionem operum suaserunt, ut regimen interpellarent quod incolumitas opificum in peius mutata sit postquam fodinae publicae abhinc decem annos privatae factae sunt. Primus minister Recep Tayyip Ergodan orationem habuit ad necessarios fossorum mortuorum vel vulneratorum, casusque qui in fodinis accidere solent « res ordinarias » esse dixit, talesque casus apud alias nationes dinumeravit ab Britannis aetate Victoriana. Quattuor administratores societatis fodinariae cabonum Somanae in custodiam traditi sunt. Adiutor autem primi ministri hominem reclamitantem in solo a custodibus retentum pede icit, deinde Ergodan alicui reclamitanti minatus est, quod in pellicula visivica videre libet. « Quod accidit, inquit, accidit. Primum ministrum rei publicae si sibilaveris, alapa vapulabis. »

Narendra Modi
In India, millies 500 millia hominum comitia parlementaria habuerunt, quae nationis Hinduistae studiosis partibus Bharatiya Janata primoque ministro Narendrae Modi imperium dederunt, decem post annos quam Congressus Nationalis Indus regimen susceperat.

In Vietnam, turbae hominum iratorum ob classem Sinensium conductam ad turrim quae abhinc tres septimanas tracta erat in vicinitatem Insularum Paracel, de quibus est lis inter Vietnam et Sinam, officinas externas incenderunt et spoliaverunt, non solum Sinensium sed etiam Coreaneorum Meridionalium et Taiwanensium. « Quaecumque litteras Sinenses habebant, eas turbae adortae sunt », dixit curator officinae Singaporeanae.

Ditissimus Ukraniensium Rinat Akhmetov, qui mercaturas carbonum et ferri facit, declaravit se censere expedire ut regio orientalis, ubi 300 000 homines conductos habet, Ukraniae coniuncta maneat. Postquam hoc declaravit, opifices ferri vigilias in quinque urbibus orientalibus agere coeperunt, inter quas est portus ferri Mariupolis, ubi aedes publicas purgaverunt a fautoribus illius Rei Publicae Donetsk desciscere volentibus. « Omnibus licet suam sententiam tenere, » inquit rector molae ferreae, « at non in loco ubi operandum est. »

No comments:

Post a Comment