2014-05-29

Imperator Thailandensis regnum occupat, facinora cybersceleratorum

Prayuth Chan-ocha
Imperator Prayuth Chan-ocha iustitium sive legem castrensem edixit in Thailandia, vehementerque negavit se regnum affectare, tamen regnum occupavit cum duces civiles rem transigere non potuerunt post duas horas colloquiorum in castris militum in Bangkok. « Vestram vicem doleo, inquit, sed imperium ipse capiam. »

Ministerium Iustitiae Americanum quinque legatos militares Sinensium cyberexplorationis accusavit quod ordinatra societatum Americanarum penetraverint resque arcanas, quae ad commercium pertinent, furati sint. Porro custodes publici FBI dixerunt se 97 homines in 16 terris accusavisse quod programmate BlackShades usi sint, vel id programma vulgaverint, quod facultatem cameram alterius ordinatri occupandi dat. Etenim rector custodum FBI James Comey eis qui colloquio a consociatione White Collar Crime Institute Manhattani facto adfuerunt dixit fortasse regulam suam durissimam, quae ullum hominem qui marihuana usus sit conducere vetat, allevandam esse. « Fortes homines conducendi sunt, si istos cybersceleratos vincere velim, inquit Comey, sed nonnulli herbam fumare in ipsa via volunt dum ad colloquium nostri properant. »

Ministerium Rerum Veteranorum Americanorum dixit se investigationem de tabulis corruptis deque mora in hominibus curandis, quae mortem aegrotantium efficere poterant, in 26 alias sedes rerum veteranorum prolaturum esse.

Museum Memoriale 11 Septembris patefactum est, nonnullis autem necessariis eorum qui mortui sunt vituperantibus propter tabernam in ipso museo quae tales nugas venditat : vestimenta canum Siphonariorum et inaures ex arboribus quae superstites fuerunt impetibus 9/11.

No comments:

Post a Comment