2014-06-12

Dissensio de milite Bergdahl, Talibani et Boko Haram terrorem faciunt

Domus Alba se excusavit quod Congressum Americanum consulere omisisset de captivis in Sinu Guantanamo Talibanis pro milite Americano Bowe Bergdahl commutatis. Oppidum autem Hailey, in Idaho, festum in honorem Bergdahlis reducis omisit cum querelas et minas ei protulissent qui eum desertorem habent, saltemque tres legati Congressus Americani Pipationes, quibus de reditione eius gratulati sunt, deleverunt. « Adulescentes 20 annos nati stulte decernunt », inquit iurisperitus qui munere in Ministerio Civitatis quondam fungebatur, « Hoc non censeo dicendum esse : "si stulte decreveris, te in manu Talibanorum reliquemus" ».

Situs interretialis Talibanorum, nonnullas horas postquam imagines moventes traditionis Bergdahlis in manus Americanorum vulgaverant, defecit.

Google novum genus scriptorum occulendorum edidit quod speculationem Ministerii Nationalis Securitatis (NSA) fallat, cuiusque intestina machinatio verba habet quae picturam a NSA factam, quam Edwardus Snowden vulgavit, irrident.

CIA se Twitteri iunxit et haec sub nomine @CIA edidit : « Hanc primam Pipiationem esse nostram, neque confirmare neque negare licet ». Recensio Librorum Novi Eboraci haec respondens edidit : « Principia programmatis custodiae CIA : 1.1 In custodiam traditus et translatio 1.2 In vinculis perpetua solitudo 1.3 Alia genera male tractandi 1.3.1 Interclusio spiritus in aqua 1.3.2 Longa animi contentio 1.3.3 Verbera cervice collare retento 1.3.4 Verbera et ictus pedis 1.3.5 Custodia intra arcam ».

Decem pugnatores Talibani, qui habitum mutaverant seque custodes securitatis praebuerant, cum aeroportum Karachi adire potuerint, saltem 18 homines occiderunt. Pugnatores Boko Haram vestes militum gerentes oppidum Attagara in Nigeria intraverunt, incolas specie eos defendendi a Boko Haram in unum locum colligerunt, sclopetantesque 42 homines necaverunt.

Septem homines interfecti sunt impetibus sclopetariis in aedem iudicii in Georgia, in academiam Methodistam in Seattle, in popinam pizzariam CiCi in Las Vegas. Associatio autem Sclopetorum Nationalis (NRA) nuntium delevit a factione eius ante vulgatum quo « utique perversum » habebat quod homines, qui ius telorum aperte gerendorum reclamant, sclopeta pugnatoria in popinas Dallas et Sancti Antonii tulerant.

In Wisconsin, duae puellae 12 annos natae accusatae sunt tentasse amicam caedere quam novies decies pugione percusserunt ut sicariae fierent Hominis Tenuis, persona nullo vultu praedita de qua nonnulla legerant in situ interretiali Creepypasta ubi fabellae horrendae vulgantur. « Eam personam cogere potes tibi morem gerere, eamque facere tuam », inquit peritus fabellarum popularium Universitatis Wisconsin.

No comments:

Post a Comment