2014-06-19

Praesidens Ukraniae Petrus Poroshenko a sicariis petitus

In Ukrania, custodes publici sicarios qui praesidentem Petrum Poroshenko petebant discusserunt, partes vero rebellium qui Russiae favent, cum aeroplanum militare telis deiecissent de caelo, 49 milites interfecerunt. Societas Gazprom, quam res publica Russica tenet, copias gasium naturalium cohibuit quod nomen bis decies millies centenorum miliorum dollarum ($2 000 000 000) non solveretur. « Non de gasi agitur », inquit primus minister Ukraniae Arseniy P. Yatsenyuk, « consilium enim ceperunt delendi Ukraniam ».

Qui praesunt certamini computatrorum in Universitate Reading in Britannia autumant quoddam programma ab Russicis et Ukranensibus hominibus factum primum esse quod periculum Turing prospere fecerit, cum plus quam 30 centenas interrogantium colloquiis scriptis persuasisset se puerum 13 annos natum re vera esse.

Iudicium supremum Canadensium iudicavit non licere custodibus publicis, nisi mandato ab iudice concesso, res privatas ab eis qui aditus ad interrete praebent poscere. Youtube recusavit quin dicto regiminis Aegypti pareret, qui postulabat ut imagines moventes, quae feminam in Foro Tahrir stuprum per vim patientem exhibent, tollerentur festo ineundi magistratus praesidentis Abdel Fattah al-Sisi.

Guccifer, homo Dacoromanus peritus computatrorum furtim intrandorum qui picturas vulgavit a Georgio W. Bush depictas, poenam quattuor annorum in carcere solvebit quod cistam epistularum electronicam clarorum ducum perfoderit.

Puer decem annos natus, ab Sacramento oriundus, cusum studiorum in lyceo perfecit, et iudex iudicii superioris Californiensis rationem aetatis et tenoris magistrorum ludorum publicorum delevit.

Mater sex puerorum in carcere mortua est, dum poenam 48 horarum solvit quod multam duorum millium dollarum, quae liberorum desidiosorum causa imposita fuit, non solvisset.

Puer in Oregon quindecim annos natus sclopetum AR-15 in capsa citharae abdidit, ad scholam tulit, alium puerum sclopetans necavit, deinde se ipse interfecit. In Oklahoma, societas fabricatoria stragulae vestis quae corpus ab telis protegit, nomine ‘Bodyguard Blanket’, cuius pretium mille dollaribus constat, dixit eam mercem primis decem diebus venalibus « optime veniri ». Papa Franciscus dixit se Papamobile, quod contra tela sclopetorum munitum est, non iam usurpaturum esse : « Confitendum est, inquit, me non multum habere quod amittam ».

No comments:

Post a Comment