2014-06-10

Palaestini unum regimen creant, Putin Adolpho Hitler assimilatur

Praesidens Auctoritatis Palaestinensis Mahmoud Abbas iureiurando eos obstrinxit qui ex partibus suis Fatah una cum partibus Hamas regimen suscipient, sic enim discessio anno 2007 facta, cum Hamas tractum Gazam armis occupaverit, solvetur. « Haec pagina fusca memoriae nostrae in perpetuum revoluta est neque revertetur », inquit Abbas. « Eadem res, tantum alia ora », inquit venditor quidam ciborum. Pugnatum est ad ostiola pecuniaria automatica inter ministros Auctoritatis Palaestinensis quorum 70 000, qui Gazae praefecti sunt, septem annos cessabant tamen stipendium acceperunt, et operarii Hamas qui plures septimanas pecuniam non tulerunt neque a novo regimine debitum stipendium acceperunt. Israel ut coniunctionem inter Fatah et Hamas ulcisceretur, ministerium habitationis consilium cepit dilatandi novas colonias in Hierosolyma orientali et in Ripa Occidentali ab 1500 ad 3300 domos.

Aegyptii praesidentem designaverunt 97 centesimis suffragiorum Imperatorem Abdul Fattah al-Sisi, qui novum regimen molitus erat mense Iulio superiore, Syri praesidentem refecerunt Bashar al-Assad 87 centesimis suffragiorum comitiis tantum in regionibus a regimine retentis habitis, legatis autem ab Iran, Korea Septentrionali et Russia profectis observantibus. « Quinquiens suffragium tuli, » inquit homo cum filio 12 annos nato in via ambulans, « etiam filius suffragium tulit ».

Vladimir Putin inter colloquia radiophonica respondit similitudini a Hillary Clinton factae de commeatus diplomis a Russia Ukraniensibus qui Russici habentur datis deque Adolpho Hitler ante Bellum Totius Orbis Alterum clamante ut homines nationis Germanicae in Europa orientali tuerentur : « Qui, inquit, fines nimis extendunt, id agunt non quia fortes sed quia infirmi sunt. At forsitan infirmitas non est pessimum vitium apud mulierem ». Porro Lutetiae, In Museo Cerea Grevin, femina mammis nudis effigiem Putin transfodit et fuste percussit.

Pluria milia hominum, qui genus rei publicae regium oderunt, Madrid reclamaverunt postquam rex Iohannes Carolus nuntiavit se abdicaturum filioque principi Philippo regnum traditurum. « Borbones ad squalos mittantur », clamabant.

No comments:

Post a Comment