2014-06-05

Milites Americani ex Afghanistan reducuntur, Praepositi FIFAe corrumpuntur

Praesidens Americanorum Barack Obama intervalla temporum ostendit reducendi omnes milites ex Afghanistan, quorum ex 32 000 dispositis tantum 9800 manebunt fine anni 2014, circa 5000 fine anni 2015, denique minus quam 1000 fine anni 2016. « Sic, inquit, bella conficiuntur saeculo vicesimo primo. Afghanistan enim locus perfectus non erit. »

Eric Shinseki se abdicavit a magistratu Rerum Veteranorum cum curator generalis illius ministerii fraudem late diffusam esse in valetudinariis veteranorum retulerit confirmaveritque valetudinarium quoddam in Phoenix retulisse nomina 1700 veteranorum quibus opperiendum est in tabulam abditam, ut tarditatem curationum occuleret.

Bowe Bergdahl
Decurius Bowe Bergdahl, qui solus captivus Americanus in Afghanistan erat, remissus est turmae Americanae militum delectorum prope fines Pakistan post quinque annos captivitatis, cum pactum esset pro eo dare quinque captivos Talibanos Sinu Guantanamo retentos. Quatarenses eam pactionem permulserunt, apud quos captivi Afghani annum manere debebunt. « Quatar fidem nobis fecit captivos diligenter custoditos iri », dixit consiliaria securitatis nationalis Susan Rice.

Nonnulli renuntiaverunt unum et triginta praepositos FIFAe summam universam decies 5 dollarum ($5 000 000) cepisse a corruptore Quatarensi, pollicitosque se petitionem eorum sublevaturos esse ut Calicis Mundi anni 2022 hospites fierent, quod re evenit.

No comments:

Post a Comment