2014-05-27

Adulescens virgineus feminas caedit, partes dextrissimae comitiis Europeanis procedunt

Elliot Rodger
Elliot Rodger, filius 22 annos natus directoris minoris pelliculae « Ludi Inediae », tres conturbernales in vico Islae Vistae, prope Universitatem Californiensem Sanctae Barbarae, pugione occidisse dicitur, deinde autocineto BMW ad vicum studentium ivisse, homines pedibus ambulantes percussisse, ex fenestra sedis vectoriae sclopeto semi-automatico tela iaculasse, sic duas feminas quae domum sororitatis adstabant virumque in taberna interfecisse et 13 alios homines ante vulneravisse quam se ipse sclopetavit. Pridie imagines moventes apud Youtube vulgaverat quae inscribuntur « Retributio Elliotis Rodger » quibus consilia sua impetum faciendi palam fecit, dixitque se stomachari quod pulchrae feminae cum eo non concubuissent, virgineusque maneret. Parentes eius abhinc nonnullas septimanas custodes publicos appellasse dicuntur, sed hi cum ad salutem recognoscendam venissent, eum « urbanum » et « benignum » habuerunt. « Si cubiculum perscrutari poposcissent, » in commentario 137 paginarum scripsit, « tunc omnia dirempta essent ».

Petrus Poroshenkus
Ukranienses prima comitia praesidentalia habuerunt post Victorem Yanukovych exactum mense Februario, Petrusque Poroshenkus, praedives dulciorum saccharo conditorum mercator, praesidens suffragiis 54 centesimarum factus est. « Is, inquit quidam suffragens, nobis proponit vitam delicatam Europeanis aequalem. Speramus eum nos in Europam laturum esse. »

Partes dextrissimae nationibus suis studiosae partesque « Euroskepticae » quae Unionem Europeanam imminuere volunt victorias haud spernendas consecutae sunt in comitiis parlementariis Unionis Europeanae. Frons enim Nationalis 26 centesimas suffragiorum Francogallorum tulisse creditur, partesque Independentiae 28 centesimas suffragiorum Britannorum, partes neo-nazistae Aurora Aurea 9 centesimas suffragiorum Graecorum tulerunt. « Terrae motus est », inquit primus minister Francogallorum Manuel Valls. Porro autem Suetia unam legatam partium Feministarum, Batavia unum legatum partium Animalium delegerunt.

No comments:

Post a Comment