2014-05-15

Mores mutantur, imaginesque puellarum a Boko Haram raptarum

Cum praetor illud interdictum tulerit quod senatus Arkansensis nuptiis hominum eiusdem sexu interposuerat, Iennifer Rambo et Kristin Seaton prima par factae sunt hominum eiusdem sexus quae in hac civitate licentiam nubendi acceperunt, in urbe Eureka Springs. Praefecta autem vicaria fores aedis publicae claudente antequam litterae poscerentur quae facultatem nubendi praeberent, senex quidam 80 annos natus nomine Paulus Wank baculo gestiebat, « plurimos, inquit, annos genus nostrum odisti, noli cessare ».

Societas Nintendo veniam petiit quod versionem Anglicam ludi Iaponici fecisset cuius cum ratio est vitam hominum simulare, tum vero coniunctiones hominum eiusdem sexus non praestat.

Tom Neuwirth
Tom Neuwirth, vir Austricus qui vestimentis muliebribus indutus barbam gerit, certaminis cantatorum Eurovisionis palmam tulit.

Turma Arietum Sancti Ludovici athletam Michaelem Sam elegerunt 249ma electione delectus NFL anno 2014, itaque factus est primus athleta pedifollis Americani mercatorii qui aperte fatetur se masculorum libidinosum esse. Telephonice de hac re certior factus, Sam prae gaudio in amplexu amatoris flevit, eum osculatus est, orem placenta illevit. « Athletam peritum pedifollis elegimus », inquit lanista Arietum Jeff Fisher.

Pueri adulescentes qui discipuli sunt in schola in Newport Beach, California, puellarum electionem fecisse dicuntur, quae in congressu finis cursus studiorum eos comitarentur, nonnullasque electiones inter eos commutavisse. « Multae quidem puellae electionem observant puerosque qui eas eligerunt comitantur, » inquit discipulus quidam.

In pellicula visifica circa 130 puellas ex 276 puellis a schola in Nigeria raptis aspicere licet, ducemque factionis Boko Haram praetendentem has puellas, quae hijab in capite gerebant precesque Arabice narrabant, Muhammetanas factas esse, ceterasque quae huic religioni non adscivissent se liberaturum in vicem si sodales Boko Haram in custodiam traditi liberati fuerint. De his autem quae religiosae factae sunt: « quae, inquit, vos sollicitos habent, eas profecto liberavimus. »

No comments:

Post a Comment