2014-05-06

Discordia in Ukrania, candelabrum humanum cadens, ursulus mordens

Administratores translativi Ukraniae bellum indixerunt hominibus circa 800 ad Russiam desciscere molientibus in urbe Slovyansk, una ex duodecim urbibus ubi homines armati aedes regiminis occupaverunt. Quadraginta sex homines mortui sunt Odessae in pugna inter partes qui Kievi parent et eas qui Moscuae favent. Qui autem Russiae favent stationem custodum publicorum ceperunt et 67 captivos a carcere liberaverunt. Secretarium Civitatis Americanorum Iohannis Kerry a Russicis flagitavit ut res artas laxarent, alioqui poenas oeconomicas maiores daturi essent quae rei nummariae et mercaturae gasium detrimentum adferrent. Dmitry Peskov, orator Kremlinis, autumat Russiam « suam gratiam amisisse » apud desciscentes. « Iterum terroris administratoribus in Kieve instamus ut milites deducant, tandemque in iustis colloquiis de condicionibus tractent », legitur in denuntiatione a ministerio rerum externarum Russiae. « Colloquia modo incepta erant, » inquit primus Ukraniae minister Yatsenyuk, « cum interrupta sunt a crepitu sclopetorum Kalashnikovorum a Russicis factorum. » Moscuae in Platea Rubra pedites insignia gerebant in quibus legebatur : « Ferias in Crimea degamus », hoc quidem in primo decursu Diei Maii ab exitu Unionis Sovieticae.

Inter spectaculum Fratrum Ringling et Barnum & Bailey in Providentia, Rhode Island, octo feminae, quae capillis pendebantur a « candelabro humano » metallo facto, plures triginta pedes in humum ceciderunt vinculo rupto. « Numquid sic cadunt consulto? », auditur homo rogans in pellicula cladis apud YouTube.

Ecologista Americanus imaginem vulgavit papilionis Dryas Iulia et apis singularis lacrimas caimanis crocodili conspiciliati bibentium.

Administratio conservationis Misouriensis consilium suum avertit necandi Boo Boo, ursulum in horto animalium palpandorum in Moscow Mills qui 18 studentes universitati studiorum momordit in festo quod Animalia Palpanda in Palude vocatur.

No comments:

Post a Comment