2014-05-13

Calor mundi augescet, populi scita in Ukrania

Duae turmae climatologistarum Americanorum investigationes vulgaverunt quae tegimen glaciale in Antarctica corruere coepisse confirmant. Programma Americanum Investigationis Mutationum Caeli aestimationem tempestatis annuam extulit, quae calorem caeli auxisse inter 0.7 et 1.0 gradus celsianos ab 100 annis patefacit, auguraturque proximis 100 annis maiorem calorem fieri posse usque 5 gradus si homines nihil melius egerint, caeli autem tempestates, quae inundationes sive siccitatem faciunt, ab ipsis hominibus effici. Quo maiorem famam huic indagationi daret, Praesidens Barack Obama inter colloquia antea facta apparuit quae in nuntiis de temptestate televisificis adhibenda sunt. « Maximi momenti est fidelem tabellarium habere, » inquit Iennifer Palmieri, rector communicationis Domus Albae, « atqui nemo meteorologis consilium arcanum esse credit. »

In Syria praesidens Bashar Al-Assad magistratum iterum petire coepit, rebelles vero partes coeperunt copias suas a Holmes reducere, quae urbs « caput rerum novarum » nominatur cum primas partes seditionis adversus Assad egerit.

Navis vigil Vietnamensis et plures naves Sinensium tormentis aquariis inter se pugnaverunt prope turrim petroliariam primo mense a Sinensibus tractam ad Insulas Paracelenses, de quibus lis inter eos est, in meridionali parte Maris Sinensis.

Pugnatores qui Russiae favent provincias orientales Donetsk et Luhansk desciscisse denuntiaverunt post populi scitum in quo suffragia in nonnullis urbibus recondita sunt in arcis perlucidis, et picturae in Krasnoarmiysk suaserunt Ukraniensibus ut desciscerent necnon « rem Iudaicam Europeanam » averterent, conciliumque comitiale a pugnatoribus factum in Donetsk renuntiavit 89 centesimas suffragentium asciscivisse.

Praesidens Russicus Vladimir Putin nunc demum Crimeam adivit ab eo tempore quo adiuncta est, legemque tulit quae impias voces proferre in spectaculis vetat. « Apud nobiles hoc solet fieri ut verba sordida proferantur, » inquit philosophus Russicus Vadim Rudev.

No comments:

Post a Comment