In Nigeria, duae ex 300 puellis quae raptae sunt a schola in septentrionalibus partibus abhinc tres septimanas, morsu serpentium obivisse dicuntur. Dux autem factionis Boko Haram ceteras ut mancipia venumdare in animo se habere dixit.
Rectores Afghani situm duorum lapsuum terrae in provincia septentrionali et orientali Badakhsan sepulcrum ingens nominaverunt, nam 2000 homines adhuc desideratos indagare omiserunt, inter quos constant 600 incolae proximi vici qui, dum superstites quaerunt, altero lapsu sepulti sunt.
|
Clayton Lockett |
Praesidens Americanorum Barack Obama de poena capitis deliberandum esse censet, homine capitis damnato Oklahomensi Clayton Lockett rude necato cordis defectione post 38 minutas, nova admixtione medicaminum letalium adhuc inexperta in venam inguinis inecta, quod venam ita strixit ut parum medicaminis quam ut statim moreretur inveheret. Sceleratus Lockett, qui mulieres stupro violaverat capitisque damnatus est quod feminam 19 annos natam manuballista vulnerasset deinde socios eam vivam sepelientes spectasset, cum sopitus dicebatur tum vero gemuit, caput sustulit, dixitque « mehercule ».
Praecones publici Coreae Septentrionalis commentarium vulgaverunt quo Civitates Unitas vituperarent ut « pessimum omnium orbis terrarum corruptorem iurium humanorum » et « malam crucem » et « solitudinem maxime semotam a iure vivendi ».
No comments:
Post a Comment